monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XIX <<<     >>> XXI

Caput XX

1 Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumpsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Silvios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Silvius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto.
2 Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto David successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae.
3 Post David, qui etiam ipse quadraginta regnavit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt.
4 Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille divisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.